Neque tamen ulla pacis mentio facta est; quin etiam animo civitas adeo magno fuit, ut Varroni ex tanta clade redeunti obviam irent et gratias agerent, quod de re publica non desperasset: qui, si Poenorum dux fuisset, temeritatis poenas omni supplicio dedisset.
"Selections from Viri Romae"
Charles François L'Homond