Non salices, non glauca ergo coryleta videbo Molles ad numeros laetum motare cacumen:- Quale rosis scabies; quam formidabile vermis Depulso jam lacte gregi, dum tondet agellos; Sive quod, indutis verna jam veste, pruinae Floribus, albet ubi primum paliurus in agris: Tale fuit nostris, Lycidam periisse, bubulcis.
"Verses and Translations"
C. S. C.